Encontrados 21 resultados para: quendam

  • Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco. (Liber Genesis 28, 11)

  • In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis. (Liber Exodus 2, 11)

  • Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: “Festina adducere Michaeam filium Iemla”. (Liber I Regum 22, 9)

  • Sed cum inimicitia in tantum procederet, ut etiam per quendam eorum, qui a Simone probati essent, homicidia fierent, (Liber II Maccabaeorum 4, 3)

  • Sed non post multum temporis misit rex senem quendam Athe niensem, qui compelleret Iudaeos, ut se transferrent a patriis legibus et Dei legibus ne uterentur; (Liber II Maccabaeorum 6, 1)

  • Hic enim, suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quendam Coelesyriae et Phoenicis ducem primarium. (Liber II Maccabaeorum 10, 11)

  • Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)

  • Dixit illi Ioannes: “Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos”. (Evangelium secundum Marcum 9, 38)

  • Respondens autem Ioannes dixit: “Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 49)

  • Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. (Evangelium secundum Lucam 23, 26)

  • Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit et fecit ultionem ei, qui opprimebatur, percusso Aegyptio. (Actus Apostolorum 7, 24)

  • Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus. (Actus Apostolorum 9, 33)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina