Encontrados 27 resultados para: pulvere
et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. (Liber Iob 21, 26)
Quando derelinquit ova sua in terra, in pulvere calefiunt. (Liber Iob 39, 14)
Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea; (Liber Iob 40, 13)
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam. (Liber Psalmorum 44, 26)
Ingredere in petram, abscondere in pulvere a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius. (Liber Isaiae 2, 10)
Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defunctos suos edet in lucem. (Liber Isaiae 26, 19)
Humiliaberis, de terra loqueris, et de pulvere vix audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. (Liber Isaiae 29, 4)
Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in terra sine solio, filia Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. (Liber Isaiae 47, 1)
Excutere de pulvere, consurge, captiva Ierusalem; solve vincula colli tui, captiva filia Sion. (Liber Isaiae 52, 2)
Ululate, pastores, et clamate; et volutamini vos in pulvere, optimates gregis, quia completi sunt dies vestri ad occisionem et ad dispersionem vestram, et cadetis quasi vasa pretiosa. (Liber Ieremiae 25, 34)
IOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. (Lamentationes 3, 29)
Collocatis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere ex pedibus introeuntium. (Liber Baruch 6, 16)