Encontrados 37 resultados para: pueris

  • Factum est autem, cum obscuratae essent portae Ierusalem ante diem sabbati, dixi, et clauserunt ianuas; et praecepi, ut non aperirent eas usque post sabbatum. Et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. (Liber Nehemiae 13, 19)

  • tertio igitur anno imperii sui, fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum et Medorum, inclitis et praefectis provinciarum coram se, (Liber Esther 1, 3)

  • Post sabbatum vero debilitatis et viduis et orphanis portione de spoliis data, residua ipsi cum pueris partiti sunt. (Liber II Maccabaeorum 8, 28)

  • da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, (Liber Sapientiae 9, 4)

  • propter hoc, tamquam pueris insensatis, iudicium in derisum dedisti. (Liber Sapientiae 12, 25)

  • Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. (Prophetia Danielis 1, 15)

  • Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum. (Prophetia Danielis 1, 17)

  • Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 14)

  • et plateae civitatis complebuntur pueris et puellis ludentibus in plateis eius. (Prophetia Zachariae 8, 5)

  • Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus (Evangelium secundum Matthaeum 11, 16)

  • et ait pueris suis: “Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 2)

  • “Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit”. (Evangelium secundum Marcum 9, 37)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina