Encontrados 171 resultados para: propositionis panem

  • Operare igitur ei terram, tu et filii tui et servi tui, et, quod inferes, sit cibus domui domini tui, quo alantur; Meribbaal autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam”. Erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi. (Liber II Samuelis 9, 10)

  • Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est; cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque, ut ponerent ei panem, et comedit. (Liber II Samuelis 12, 20)

  • Dixerunt autem ei servi sui: “Quid est quod fecisti? Propter infantem, cum adhuc viveret, ieiunasti et flebas; mortuo autem puero, surrexisti et comedisti panem”. (Liber II Samuelis 12, 21)

  • Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream; (Liber I Regum 7, 48)

  • Responditque vir Dei ad regem: “Si dederis mihi mediam partem domus tuae, non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto; (Liber I Regum 13, 8)

  • sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis: “Non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam, qua venisti””. (Liber I Regum 13, 9)

  • Dixit ad eum: “Veni mecum domum, ut comedas panem”. (Liber I Regum 13, 15)

  • Qui ait: “Non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto; (Liber I Regum 13, 16)

  • sic enim dictum est mihi in sermone Domini: “Non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam, qua ieris””. (Liber I Regum 13, 17)

  • Qui ait illi: “Et ego propheta sum similis tui; et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens: “Reduc eum tecum in domum tuam, et comedat panem et bibat aquam””. Fefellit eum (Liber I Regum 13, 18)

  • et reduxit secum; comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam. (Liber I Regum 13, 19)

  • et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco, in quo praecepit tibi, ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum”. (Liber I Regum 13, 22)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina