Encontrados 5078 resultados para: pro
Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem “Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli” (Epistula I Petri 2, 7)
Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti (Epistula I Petri 2, 13)
Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste. (Epistula I Petri 2, 19)
In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: (Epistula I Petri 2, 21)
Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris, (Epistula I Petri 3, 5)
non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis. (Epistula I Petri 3, 9)
Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini, (Epistula I Petri 3, 14)
Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu: (Epistula I Petri 3, 18)
qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus. (Epistula I Petri 3, 22)
Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu. (Epistula I Petri 4, 6)
Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus. (Epistula I Petri 4, 7)
Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit. (Epistula I Petri 4, 14)