Encontrados 16 resultados para: principe
sub principe Eliasaph filio Lael; (Liber Numeri 3, 24)
Et muros Ierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe satellitum. (Liber II Regum 25, 10)
Et coepit populus Israel scribere in conscriptionibus et commutationibus: “Anno primo sub Simone summo sacerdote magno duce et principe Iudaeorum”. (Liber I Maccabaeorum 13, 42)
Legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri et socii renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum. (Liber I Maccabaeorum 15, 17)
Simon autem de tribu Belgae praepositus templi constitutus dissentiebat a principe sacerdotum de dispensatione in civitate. (Liber II Maccabaeorum 3, 4)
Qui autem cum Iuda erant, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis organicis temporibus Iosue praecipitavit Iericho, irruerunt ferociter muris (Liber II Maccabaeorum 12, 15)
Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam, (Liber Proverbiorum 23, 1)
Melius est enim ut dicatur tibi: “Ascende huc”, quam ut humilieris coram principe. (Liber Proverbiorum 25, 7)
a principe et a iudice de delicto, a synagoga et plebe de iniquitate, (Liber Ecclesiasticus 41, 22)
Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim. (Prophetia Osee 3, 4)
Pharisaei autem dicebant: “In principe daemoniorum eicit daemones”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 34)
Pharisaei autem audientes dixerunt: “Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 24)