Encontrados 27 resultados para: primitias

  • et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni, vindemiae quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus agriculturae nostrae. (Liber Nehemiae 10, 38)

  • Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel et filii Levi primitias frumenti, vini et olei; et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes, qui ministrabant, et ianitores et cantores. Et non dimittemus domum Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 40)

  • Praeposuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia ad thesaurum, ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut colligerent in ea de agris civitatum partes legitimas pro sacerdotibus et Levitis; quia laetificatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis, qui adstiterunt (Liber Nehemiae 12, 44)

  • Ego autem solus ibam aliquotiens in Ierusalem diebus festis, sicut scriptum est in toto Israel in praecepto sempiterno; primitias et primogenita et decimas armentorum et pecorum et initia tonsurae ovium mecum portabam in Ierusalem (Liber Thobis 1, 6)

  • Et primitias frumenti et decimas vini et olei, quae conservaverunt sanctificantes sacerdotibus, qui praesunt in Ierusalem ante faciem Dei nostri, iudicaverunt consumere, quae nec manibus licet tangere neminem ex populo. (Liber Iudith 11, 13)

  • Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham. (Liber Psalmorum 78, 51)

  • Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis roboris eorum. (Liber Psalmorum 105, 36)

  • et attulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazaraeos, qui impleverunt dies, (Liber I Maccabaeorum 3, 49)

  • et armum in oblationem et sacrificium sanctificationis et primitias sanctorum. (Liber Ecclesiasticus 7, 35)

  • Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum; (Liber Ecclesiasticus 35, 10)

  • Et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias frugum terrae divisit illi. (Liber Ecclesiasticus 45, 25)

  • In monte enim sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel: omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi; et ibi quaeram donaria vestra et primitias oblationum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 40)


“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina