Encontrados 63 resultados para: praeter

  • praeter holocaustum sempiternum et oblationem eius. Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis. (Liber Numeri 28, 31)

  • praeter holocaustum calendarum cum oblatione et holocaustum sempiternum cum oblatione et libationibus solitis in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino. (Liber Numeri 29, 6)

  • Haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris, praeter vota et oblationes spontaneas in holocaustis, in oblationibus, in libaminibus et in hostiis pacificis”. (Liber Numeri 29, 39)

  • praeter Chaleb filium Iephonne Cenezaeum et Iosue filium Nun: isti secuti sunt Dominum!". (Liber Numeri 32, 12)

  • praeter Chaleb filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum”. (Liber Deuteronomii 1, 36)

  • Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum. (Liber Deuteronomii 4, 35)

  • Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb. (Liber Deuteronomii 28, 69)

  • Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere. (Liber Deuteronomii 32, 39)

  • Non fuit civitas, quae foedus iniret cum filiis Israel, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes bellando cepit. (Liber Iosue 11, 19)

  • Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestrae, transite ad terram possessionis Domini, in qua habitaculum Domini est, et habitate inter nos; tantum ut contra Dominum non rebelletis nec nos rebellare faciatis aedificantes altare praeter altare Domini Dei nostri. (Liber Iosue 22, 19)

  • Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta et oblationes et victimas offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod est ante habitaculum eius”. (Liber Iosue 22, 29)

  • Et fuit pondus postulatorum anulorum mille septingenti auri sicli absque lunulis et inauribus et vestibus purpureis, quibus Madian reges uti soliti erant, et praeter torques camelorum. (Liber Iudicum 8, 26)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina