Encontrados 85 resultados para: praesidium potens

  • Domine, fortitudo mea et praesidium meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: “Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae nihil prodest”. (Liber Ieremiae 16, 19)

  • qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomen eius: (Liber Ieremiae 32, 18)

  • magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius. (Liber Ieremiae 32, 19)

  • Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos. (Prophetia Ezechielis 12, 14)

  • Respondentes ergo Chaldaei coram rege dixerunt: “Non est homo super terram qui sermonem regis possit indicare; quapropter neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni hariolo et mago et Chaldaeo. (Prophetia Danielis 2, 10)

  • Et circumdabo domum meam ut praesidium contra euntes et revertentes; et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. (Prophetia Zachariae 9, 8)

  • quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, (Evangelium secundum Lucam 1, 49)

  • Quibus ille dixit: “Quae?”. Et illi dixerunt ei: “De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; (Evangelium secundum Lucam 24, 19)

  • et eruditus est Moyses in omni sapientia Aegyptiorum; et erat potens in verbis et in operibus suis. (Actus Apostolorum 7, 22)

  • Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)

  • Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis. (Actus Apostolorum 18, 24)

  • Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. (Actus Apostolorum 20, 32)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina