Encontrados 129 resultados para: potens fortis

  • Audivimus de te quod vir potens es viribus et aptus es, ut sis amicus noster; (Liber I Maccabaeorum 10, 19)

  • Erat autem oratio hunc habens modum: “Domine, Domine Deus, omnium creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es rex et bonus, (Liber II Maccabaeorum 1, 24)

  • Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa. (Liber II Maccabaeorum 12, 35)

  • ille infelix interrogavit, si est potens in caelo, qui imperavit agi diem sabbatorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 3)

  • Et respondentibus illis: “Est Dominus vivus ipse in caelo potens, qui iussit colere septimam diem”; (Liber II Maccabaeorum 15, 4)

  • at ille ait: “Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma et negotia regis impleri”. Tamen non obtinuit, ut nefarium consilium perficeret. (Liber II Maccabaeorum 15, 5)

  • In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)

  • redemptor enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum. (Liber Proverbiorum 23, 11)

  • Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur. (Liber Proverbiorum 24, 5)

  • Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. (Canticum Canticorum 8, 6)

  • timebunt me audientes reges horrendi, in multitudine videbor bonus et in bello fortis. (Liber Sapientiae 8, 15)

  • ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte aliquis adeat mare. (Liber Sapientiae 14, 4)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina