Encontrados 13 resultados para: portare

  • et in uno canistro, quod erat excelsius, portare me ex omnibus cibis pharaonis, qui fiunt arte pistoria, avesque comedere eos”. (Liber Genesis 40, 17)

  • sed hoc facite eis, ut vivant et non moriantur, quando appropinquant ad sancta sanctorum: Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat. (Liber Numeri 4, 19)

  • Numquid ego concepi omnem hunc populum vel genui eum, ut dicas mihi: "Porta eum in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?". (Liber Numeri 11, 12)

  • Cum autem longior fuerit tibi via et locus, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut ponat nomen suum ibi tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare, (Liber Deuteronomii 14, 24)

  • Venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque iumenta multa et supellectilem, vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt, ita ut omnia portare non possent, et per tres dies spolia auferebant pro praedae magnitudine. (Liber II Paralipomenon 20, 25)

  • Et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerabilem foetoris gravitatem portare. (Liber II Maccabaeorum 9, 10)

  • Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Ierusalem; (Liber Ieremiae 17, 21)

  • Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam operum vestrorum et propter abominationes, quas fecistis; et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec. (Liber Ieremiae 44, 22)

  • Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, (Evangelium secundum Matthaeum 3, 11)

  • Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis. (Evangelium secundum Lucam 10, 4)

  • Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. (Evangelium secundum Lucam 23, 26)

  • Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. (Evangelium secundum Ioannem 16, 12)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina