Encontrados 95 resultados para: portam

  • quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem. (Prophetia Michaeae 1, 9)

  • Profecto trement de bono habitatores Maroth, quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem. (Prophetia Michaeae 1, 12)

  • Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. (Prophetia Michaeae 2, 13)

  • Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa usque ad Remmon ad austrum Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in loco suo, a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris, et usque ad portam Angulorum, et a turre Hananeel usque ad Torcularia regis. (Prophetia Zachariae 14, 10)

  • Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; (Evangelium secundum Matthaeum 7, 13)

  • “Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt. (Evangelium secundum Lucam 13, 24)

  • Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; (Actus Apostolorum 3, 2)

  • cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi. (Actus Apostolorum 3, 10)

  • Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo. (Actus Apostolorum 12, 10)

  • Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant. (Actus Apostolorum 16, 13)

  • Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. (Epistula ad Hebraeos 13, 12)


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina