Encontrados 19 resultados para: perfectum

  • Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt. (Liber Exodus 39, 32)

  • Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit. (Liber I Regum 7, 1)

  • Sit quoque cor vestrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambuletis in decretis eius et custodiatis mandata eius sicut et hodie”. (Liber I Regum 8, 61)

  • Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur deos alienos; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius, (Liber I Regum 11, 4)

  • Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius. (Liber I Regum 15, 3)

  • Excelsa autem non abstulit; verumtamen cor Asa perfectum erat coram Domino cunctis diebus suis. (Liber I Regum 15, 14)

  • Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua et legitima tua et faciat universa et aedificet aedem, cuius impensas paravi”. (Liber I Paralipomenon 29, 19)

  • Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius. (Liber II Paralipomenon 15, 17)

  • Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? (Liber Iob 11, 7)

  • SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Ierusalem: “Haeccine est urbs, quam vocabant perfectum decorem, gaudium universae terrae?”. (Lamentationes 2, 15)

  • et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum perfectum, plenus sapientia et perfectus decore; (Prophetia Ezechielis 28, 12)

  • et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum. (Epistula ad Romanos 12, 2)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina