Encontrados 165 resultados para: patrum
Et vos implete mensuram patrum vestrorum. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 32)
Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam”. (Evangelium secundum Lucam 1, 17)
Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis. (Evangelium secundum Lucam 11, 48)
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti; (Actus Apostolorum 3, 13)
Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno; (Actus Apostolorum 5, 30)
“Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob”. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare. (Actus Apostolorum 7, 32)
quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, (Actus Apostolorum 7, 45)
At ille dixit: “Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius, (Actus Apostolorum 22, 14)
Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum; (Epistula ad Romanos 15, 8)