Encontrados 150 resultados para: patribus

  • exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israel et reduces eos in terram, quam dedisti patribus eorum. (Liber I Regum 8, 34)

  • ut timeant te cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terrae, quam dedisti patribus nostris. (Liber I Regum 8, 40)

  • et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti sunt, et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis, quam elegisti, et templi, quod aedificavi nomini tuo, (Liber I Regum 8, 48)

  • Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos neque proiciens, (Liber I Regum 8, 57)

  • sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis eius et custodiamus mandata eius et decreta et iudicia, quaecumque mandavit patribus nostris. (Liber I Regum 8, 58)

  • Cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae, dixit pharaoni: “Dimitte me, ut vadam in terram meam”. (Liber I Regum 11, 21)

  • Dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui; regnavitque Roboam filius eius pro eo. (Liber I Regum 11, 43)

  • Et percutiet Dominus Israel, ut moveatur sicut arundo in aqua, et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum; et ventilabit eos trans Flumen, quia fecerunt sibi palos, ut irritarent Dominum. (Liber I Regum 14, 15)

  • Dies autem, quibus regnavit Ieroboam, viginti duo anni sunt; et dormivit cum patribus suis. Regnavitque Nadab filius eius pro eo. (Liber I Regum 14, 20)

  • Dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; nomen autem matris eius Naama Ammanites. Et regnavit Abiam filius eius pro eo. (Liber I Regum 14, 31)

  • Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo. (Liber I Regum 15, 8)

  • et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo. (Liber I Regum 15, 24)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina