Encontrados 97 resultados para: patri
Et dixit adulescentior ex illis patri: “Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit”. Et divisit illis substantiam. (Evangelium secundum Lucam 15, 12)
At ille respondens dixit patri suo: “Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer; (Evangelium secundum Lucam 15, 29)
Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. (Evangelium secundum Lucam 22, 11)
Qui ait: “Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran, (Actus Apostolorum 7, 2)
deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. (Epistula I ad Corinthios 15, 24)
Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri, (Epistula ad Ephesios 5, 20)
Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium. (Epistula ad Philippenses 2, 22)
Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen. (Epistula ad Philippenses 4, 20)
Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, (Epistula ad Colossenses 1, 3)
gratias agentes Patri, qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine; (Epistula ad Colossenses 1, 12)
et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)
Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus? (Epistula ad Hebraeos 12, 9)