Encontrados 215 resultados para: patrem

  • Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quae peperit vos; quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum. (Liber Isaiae 51, 2)

  • Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem, hereditatem praeclarissimam inter gentes? Et dixi: Patrem vocabitis me et post me ingredi non cessabitis. (Liber Ieremiae 3, 19)

  • Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem, quae virum non habuit: in quibus contaminabuntur. (Prophetia Ezechielis 44, 25)

  • Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: “In quo despeximus nomen tuum?”. (Prophetia Malachiae 1, 6)

  • et ne velitis dicere intra vos: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)

  • Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 16)

  • Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi deamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 1)

  • Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 6)

  • Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 21)

  • Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius! (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)

  • Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 35)

  • Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; (Evangelium secundum Matthaeum 10, 37)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina