Encontrados 27 resultados para: parietem

  • Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. (Canticum Canticorum 2, 9)

  • Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum (Liber Isaiae 38, 2)

  • Palpamus sicut caeci parietem et quasi absque oculis attrectamus; impegimus meridie quasi in crepusculo, inter sanos quasi mortui. (Liber Isaiae 59, 10)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, fode parietem”; et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. (Prophetia Ezechielis 8, 8)

  • Ante oculos eorum perfode tibi parietem et efferes per eum; (Prophetia Ezechielis 12, 5)

  • Feci ergo, sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu; et in caligine extuli in umeris portans in conspectu eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 7)

  • Et dux, qui est in medio eorum, in umeris portabit, in caligine, et egredietur; parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem suam operiet, ut non videat oculo terram. (Prophetia Ezechielis 12, 12)

  • Eo quod deceperint populum meum dicentes: “Pax”, et non est pax; et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum calce. (Prophetia Ezechielis 13, 10)

  • et destruam parietem, quem levistis calce, et adaequabo eum terrae, et revelabitur fundamentum eius, et cadet, et consumemini in medio eius et scietis quia ego sum Dominus. (Prophetia Ezechielis 13, 14)

  • Et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem aedificii adiacentis quattuor cubitorum undique per circuitum domus; (Prophetia Ezechielis 41, 5)

  • cubicula autem adiacentia, cubiculum super cubiculum, in tribus tabulatis. Et erant margines eminentes in pariete domus pro cubiculis adiacentibus per circuitum, ut essent fulcra, neque essent fulcra intra parietem domus, (Prophetia Ezechielis 41, 6)

  • et usque ad domum interiorem et forinsecus et per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram (Prophetia Ezechielis 41, 17)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina