Encontrados 66 resultados para: paenitentiam conversionem

  • in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. (Apocalypsis Ioannis 3, 3)

  • Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age. (Apocalypsis Ioannis 3, 19)

  • Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt neque audire neque ambulare, (Apocalypsis Ioannis 9, 20)

  • et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis. (Apocalypsis Ioannis 9, 21)

  • Et aestuaverunt homines aestu magno; et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas et non egerunt paenitentiam, ut darent illi gloriam. (Apocalypsis Ioannis 16, 9)

  • et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus suis et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis. (Apocalypsis Ioannis 16, 11)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina