Encontrados 20 resultados para: ovem

  • Pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens; eratque illi sicut filia. (Liber II Samuelis 12, 3)

  • Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi, qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini, qui venerat ad se”. (Liber II Samuelis 12, 4)

  • ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit istud et non pepercerit”. (Liber II Samuelis 12, 6)

  • Qui pascis Israel, intende, qui deducis velut ovem Ioseph. Qui sedes super cherubim, effulge (Liber Psalmorum 80, 2)

  • Qui immolat bovem, interficit virum; qui sacrificat ovem, excerebrat canem; qui offert oblationem, idemque sanguinem suillum; qui adolet incensum, benedicit idolo. Sicut isti elegerunt vias suas, et in abominationibus suis anima eorum delectatur, (Liber Isaiae 66, 3)

  • quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum confringet. (Prophetia Zachariae 11, 16)

  • Ipse autem dixit illis: “Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 11)

  • et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”. (Evangelium secundum Lucam 15, 6)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina