Encontrados 3135 resultados para: ore

  • Et cantant quasi canticum novum ante thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo poterat discere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra. (Apocalypsis Ioannis 14, 3)

  • et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula sunt. (Apocalypsis Ioannis 14, 5)

  • Et quintus effudit phialam suam super thronum bestiae; et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore (Apocalypsis Ioannis 16, 10)

  • Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos velut ranas; (Apocalypsis Ioannis 16, 13)

  • quia de vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt!”. (Apocalypsis Ioannis 18, 3)

  • longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum!”. (Apocalypsis Ioannis 18, 10)

  • Et negotiatores terrae flent et lugent super illam, quoniam mercem eorum nemo emit amplius: (Apocalypsis Ioannis 18, 11)

  • mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritarum, et byssi et purpurae et serici et cocci, et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de ligno pretiosissimo et aeramento et ferro et marmore, (Apocalypsis Ioannis 18, 12)

  • Mercatores horum, qui divites facti sunt ab ea, longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes, (Apocalypsis Ioannis 18, 15)

  • et lux lucernae non lucebit tibi amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius; quia mercatores tui erant magnates terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, (Apocalypsis Ioannis 18, 23)

  • Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “Amen. Alleluia”. (Apocalypsis Ioannis 19, 4)

  • Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. (Apocalypsis Ioannis 19, 15)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina