Encontrados 16 resultados para: orare

  • Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam. (Liber I Samuelis 12, 23)

  • Et contristatus animo et suspirans ploravi et coepi orare cum gemitibus: (Liber Thobis 3, 1)

  • Et surrexit, et coeperunt orare et deprecari Dominum, ut daretur illis sanitas. Et coeperunt dicere: “Benedictus es, Deus patrum nostrorum, et benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum! Benedicant tibi caeli et omnis creatura tua in omnia saecula! (Liber Thobis 8, 5)

  • Nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum et vanum esset orare pro mortuis. (Liber II Maccabaeorum 12, 44)

  • Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 12)

  • Tu ergo, noli orare pro populo hoc nec assumas pro eis deprecationem et orationem et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. (Liber Ieremiae 7, 16)

  • Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis deprecationem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 14)

  • Et dixit Dominus ad me: “Noli orare pro populo isto in bonum. (Liber Ieremiae 14, 11)

  • Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 5)

  • Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 23)

  • Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. (Evangelium secundum Marcum 6, 46)

  • Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. (Evangelium secundum Lucam 6, 12)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina