Encontrados 18 resultados para: orantes
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis (Epistula ad Ephesios 6, 18)
Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, (Epistula ad Colossenses 1, 3)
Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, (Epistula ad Colossenses 1, 9)
orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, (Epistula ad Colossenses 4, 3)
nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae? (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 10)
Vos autem, carissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu Sancto orantes, (Epistula Iudae 1, 20)