Encontrados 11 resultados para: oram

  • Cum autem metatis segetem terrae vestrae, non secabis eam usque ad oram agri nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis dimittes eas. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 23, 22)

  • Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum veneritis ad oram aquae Iordanis, state in Iordane”. (Liber Iosue 3, 8)

  • Et dixerunt viri David ad eum: “Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: “Ego trado tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis””. Surrexit ergo David et praecidit oram chlamydis Saul silenter. (Liber I Samuelis 24, 5)

  • Post haec cor David percussit eum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul, (Liber I Samuelis 24, 6)

  • et pater meus. Quin potius vide et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea, quoniam, cum praeciderem summitatem chlamydis tuae, nolui occidere te. Animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas, neque peccavi in te; tu autem insidiaris animae meae, ut auferas eam. (Liber I Samuelis 24, 12)

  • Tunc abiit Salomon in Asiongaber et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom. (Liber II Paralipomenon 8, 17)

  • sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius; (Liber Psalmorum 133, 2)

  • Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 43)

  • Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo. (Liber I Maccabaeorum 11, 1)

  • Viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omne fenum evelletur. (Liber Ecclesiasticus 40, 16)

  • propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis. (Epistula ad Hebraeos 11, 12)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina