Encontrados 227 resultados para: opus ductu
et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. (Actus Apostolorum 4, 35)
Et nunc dico vobis: Discedite ab hominibus istis et sinite illos. Quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus hoc, dissolvetur; (Actus Apostolorum 5, 38)
considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus; (Actus Apostolorum 6, 3)
Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos”. (Actus Apostolorum 13, 2)
“Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!””. (Actus Apostolorum 13, 41)
Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt. (Actus Apostolorum 14, 26)
Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum. (Actus Apostolorum 15, 38)
ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. (Actus Apostolorum 20, 34)
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, (Epistula ad Romanos 2, 15)
Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. (Epistula ad Romanos 14, 20)
uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. (Epistula I ad Corinthios 3, 13)
Si cuius opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet; (Epistula I ad Corinthios 3, 14)