Encontrados 38 resultados para: oculorum

  • Lux oculorum laetificat animam, fama bona impinguat ossa. (Liber Proverbiorum 15, 30)

  • Exaltatio oculorum et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum. (Liber Proverbiorum 21, 4)

  • Cui “Vae”? Cui “Eheu”? Cui rixae? Cui querela? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum? (Liber Proverbiorum 23, 29)

  • Pauper et oppressor obviaverunt sibi, utriusque oculorum illuminator est Dominus. (Liber Proverbiorum 29, 13)

  • “Melior est oculorum visio quam vana persequi desideria”; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 6, 9)

  • Laetare ergo, iuvenis, in adulescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae, et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium. (Liber Ecclesiastes 11, 9)

  • Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno monili torquis tui. (Canticum Canticorum 4, 9)

  • Quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. (Liber Sapientiae 15, 15)

  • Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me. (Liber Ecclesiasticus 23, 5)

  • Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur. (Liber Ecclesiasticus 26, 12)

  • Ab omni irreverentia oculorum eius cave et ne mireris, si te neglexerit. (Liber Ecclesiasticus 26, 14)

  • In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum et super sermones tuos admirabitur; novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum. (Liber Ecclesiasticus 27, 26)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina