Encontrados 31 resultados para: nuntiatum

  • Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit alios nuntios; vaticinati sunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios, qui et ipsi vaticinati sunt. (Liber I Samuelis 19, 21)

  • Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila, et ait Saul: “Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt”. (Liber I Samuelis 23, 7)

  • Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum, et nuntiatum est David; descenditque ad petram et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. (Liber I Samuelis 23, 25)

  • Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum. (Liber I Samuelis 27, 4)

  • Veneruntque viri Iudae et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Iudae. Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul. (Liber II Samuelis 2, 4)

  • et Ioab et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus: “Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace”. (Liber II Samuelis 3, 23)

  • Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum — erant enim viri confusi turpiter valde — et mandavit eis David: “Manete Iericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini”. (Liber II Samuelis 10, 5)

  • Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit Iordanem venitque in Elam. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum. (Liber II Samuelis 10, 17)

  • Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: “Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel”. (Liber II Samuelis 15, 31)

  • Nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum. (Liber II Samuelis 19, 2)

  • Surrexit ergo rex et sedit in porta, et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta; venitque universa multitudo coram rege. Israel autem fugerat in tabernacula sua. (Liber II Samuelis 19, 9)

  • Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Ierusalem et redisset. (Liber I Regum 2, 41)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina