Encontrados 387 resultados para: novum spiritus

  • Et filii Israel clamaverunt ad Dominum Deum suum, quoniam minorabatur spiritus eorum, quoniam circumdederant eos omnes inimici eorum, et non poterant effugere de medio eorum. (Liber Iudith 7, 19)

  • Et ego venio ad faciem Holofernis principis militiae virtutis vestrae, ut renuntiem ei verba veritatis et ostendam ante faciem ipsius viam, per quam vadat et dominetur universae montanae, et non discumveniat ex viris eius caro una, nec spiritus vitae”. (Liber Iudith 10, 13)

  • Et vocaverunt Achior de domo Oziae, qui, ut venit et vidit caput Holofernis in manu viri unius in ecclesia populi, cecidit in faciem, et resolutus est spiritus ipsius. (Liber Iudith 14, 6)

  • Dixitque Iudith: “Incipite Deo meo in tym panis, cantate Domino meo in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exaltate et invocate nomen ipsius. (Liber Iudith 16, 1)

  • Cantabo Deo meo hymnum novum: Domine, magnus es tu et clarus, mirabilis in virtute et insuperabilis. (Liber Iudith 16, 13)

  • Et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae. (Liber Iob 4, 15)

  • Quia sagittae Omnipotentis in me sunt, quarum venenum ebibit spiritus meus; et terrores Dei militant contra me. 5 Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam? Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit? (Liber Iob 6, 4)

  • Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. (Liber Iob 7, 11)

  • “Usquequo loqueris talia, et spiritus vehemens sermones oris tui? (Liber Iob 8, 2)

  • In cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis. (Liber Iob 12, 10)

  • Spiritus meus attenuatus est, dies mei exstincti, et solum mihi superest sepulcrum. (Liber Iob 17, 1)

  • Doctrinam, qua me arguis, audiam, at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi. (Liber Iob 20, 3)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina