Encontrados 295 resultados para: novi caeli

  • At dixit Iesus: “Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse”. (Evangelium secundum Lucam 8, 46)

  • Et ait illi Iesus: “Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet”. (Evangelium secundum Lucam 9, 58)

  • In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. (Evangelium secundum Lucam 10, 21)

  • Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare? (Evangelium secundum Lucam 12, 56)

  • Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius”. (Evangelium secundum Lucam 13, 19)

  • “Mulier, non novi illum!”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “Et tu de illis es!”. Petrus vero ait: “O homo, non sum!”. (Evangelium secundum Lucam 22, 58)

  • et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero: Non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum et sermonem eius servo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 55)

  • Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: “Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? (Actus Apostolorum 7, 42)

  • in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli. (Actus Apostolorum 10, 12)

  • in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli. (Actus Apostolorum 11, 6)

  • Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi. (Actus Apostolorum 17, 21)

  • Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina