Encontrados 7 resultados para: multitudini

  • Et partitus est multitudini universae Israel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et laganum palmarum unum et palatham unam. Et abiit omnis populus unusquisque in domum suam. (Liber II Samuelis 6, 19)

  • Et convertit rex faciem suam et benedixit universae multitudini Israel — nam omnis turba stabat intenta — et ait: (Liber II Paralipomenon 6, 3)

  • Deus noster, ergo non iudicabis eos? In nobis quidem non tanta est fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos; sed, cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te”. (Liber II Paralipomenon 20, 12)

  • Placuit ergo sermo regi et omni multitudini, (Liber II Paralipomenon 30, 4)

  • Placuitque universae multitudini, ut celebrarent etiam alios dies septem, quod et fecerunt cum ingenti gaudio. (Liber II Paralipomenon 30, 23)

  • Ezechias enim rex Iudae praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium; principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia; sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo. (Liber II Paralipomenon 30, 24)

  • Factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, in mense nono, praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Ierusalem et universae multitudini, quae confluxerat de civitatibus Iudae in Ierusalem. (Liber Ieremiae 36, 9)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina