Encontrados 81 resultados para: mortui

  • Filii Iudae Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. (Liber Numeri 26, 19)

  • quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. (Liber Numeri 26, 61)

  • Haec autem causa est secundae circumcisionis: omnis populus, qui egressus est ex Aegypto, generis masculini, universi bellatores viri mortui sunt in deserto in via; (Liber Iosue 5, 4)

  • Cumque fugerent filios Israel et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca, et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel. (Liber Iosue 10, 11)

  • Et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion; remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. (Liber Ruth 1, 5)

  • Et arca Dei capta est; duoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 11)

  • Respondens autem, qui nuntiabat: “Fugit, inquit, Israel coram Philisthim, et ruina magna facta est in populo; insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est”. (Liber I Samuelis 4, 17)

  • Fiebat enim pavor mortis in tota civitate, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur tumoribus, et ascendebat ululatus civitatis in caelum. (Liber I Samuelis 5, 12)

  • Et dixit ad eum David: “Quid enim factum est? Indica mihi”. Qui ait: “Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt”. (Liber II Samuelis 1, 4)

  • servi autem David percusserunt de Beniamin et ex viris, qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. (Liber II Samuelis 2, 31)

  • Et elegit sibi David pestilentiam; et erant dies messis tritici. Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum. (Liber II Samuelis 24, 15)

  • Qui mortui fuerint de Ieroboam in civitate, comedent eos canes; qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli, quia Dominus locutus est. (Liber I Regum 14, 11)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina