Encontrados 123 resultados para: mortis scelus

  • adulteria tua et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae. Super colles in agro vidi abominationes tuas. Vae tibi, Ierusalem! Non mundaberis; usquequo adhuc?”. (Liber Ieremiae 13, 27)

  • Et ad populum hunc dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis: (Liber Ieremiae 21, 8)

  • Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: “Iudicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris”. (Liber Ieremiae 26, 11)

  • Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: “Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos”. (Liber Ieremiae 26, 16)

  • et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius. (Liber Ieremiae 52, 11)

  • Et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae eius. (Liber Ieremiae 52, 34)

  • Scelus tuum et ignominiam tuam tu portabis, ait Dominus. (Prophetia Ezechielis 16, 58)

  • Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te; scelus operati sunt in medio tui. (Prophetia Ezechielis 22, 9)

  • Et desiderasti scelus adulescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et tactae mammae pubertatis tuae. (Prophetia Ezechielis 23, 21)

  • et cessare faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti, nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius. (Prophetia Ezechielis 23, 27)

  • et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuae. (Prophetia Ezechielis 23, 29)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: “Quia oblita es mei et proiecisti me post tergum tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas”. (Prophetia Ezechielis 23, 35)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina