Encontrados 112 resultados para: mille

  • Et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi. (Liber I Maccabaeorum 6, 35)

  • Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 9, 49)

  • Et reliquit Apollonius mille equites post eos occulte. (Liber I Maccabaeorum 10, 79)

  • Retinuit autem secum tria milia virorum, ex quibus remisit in Galilaeam duo milia; mille autem venerunt cum eo. (Liber I Maccabaeorum 12, 47)

  • Post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clipeum aureum magnum pondo minarum mille ad statuendam cum eis societatem. (Liber I Maccabaeorum 14, 24)

  • Attulerunt autem et clipeum aureum minarum mille. (Liber I Maccabaeorum 15, 18)

  • Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem; illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem. (Liber II Maccabaeorum 5, 5)

  • Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem. (Liber II Maccabaeorum 5, 21)

  • Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat, (Liber II Maccabaeorum 8, 34)

  • Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt. (Liber II Maccabaeorum 11, 11)

  • quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni: Hominem de mille unum repperi, mulierem ex omnibus non inveni. (Liber Ecclesiastes 7, 28)

  • Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium. (Canticum Canticorum 4, 4)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina