Encontrados 777 resultados para: meum

  • Dixitque Lamech uxoribus suis: “Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo; (Liber Genesis 4, 23)

  • Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 6, 18)

  • “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos (Liber Genesis 9, 9)

  • Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”. (Liber Genesis 9, 11)

  • arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. (Liber Genesis 9, 13)

  • Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”. (Liber Genesis 17, 2)

  • Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium, (Liber Genesis 17, 4)

  • Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. (Liber Genesis 17, 7)

  • Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis. (Liber Genesis 17, 9)

  • Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum, (Liber Genesis 17, 10)

  • Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. 14 Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit”. (Liber Genesis 17, 13)

  • Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum. (Liber Genesis 17, 19)

“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina