Encontrados 11 resultados para: lucis
candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei potentiae et imago bonitatis illius. (Liber Sapientiae 7, 26)
ut notum esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum lucis te adorare. (Liber Sapientiae 16, 28)
Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini, Dei Israel. (Liber Isaiae 24, 15)
Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defunctos suos edet in lucem. (Liber Isaiae 26, 19)
Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. (Evangelium secundum Lucam 16, 8)
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 36)
Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. (Epistula ad Romanos 13, 12)
Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis; (Epistula II ad Corinthios 11, 14)
eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate (Epistula ad Ephesios 5, 8)
— fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate — (Epistula ad Ephesios 5, 9)
omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum; (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 5)