Encontrados 70 resultados para: locuti

  • Dixit autem Samuel ad universum Israel: “Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia, quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem; (Liber I Samuelis 12, 1)

  • si taliter locuti fuerint ad nos: “Manete, donec veniamus ad vos”, stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos. (Liber I Samuelis 14, 9)

  • Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque: “Ascendite ad nos, et ostendimus vobis rem”. Et ait Ionathan ad armigerum suum: “Ascendamus; sequere me, tradidit enim eos Dominus in manu Israel”. (Liber I Samuelis 14, 12)

  • Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: “Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis”. (Liber I Samuelis 18, 23)

  • De verbo autem, quod locuti fuimus, ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum”. (Liber I Samuelis 20, 23)

  • Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt. (Liber I Samuelis 25, 9)

  • Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmel et locuti sunt ad eam dicentes: “David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem”. (Liber I Samuelis 25, 40)

  • Miseruntque et vocaverunt eum. Venit ergo Ieroboam et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes: (Liber I Regum 12, 3)

  • Et dixerunt ei iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo: “Sic loquere populo huic, qui locuti sunt ad te dicentes: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu releva nos”; sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. (Liber I Regum 12, 10)

  • accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei: “Si rem grandem dixisset tibi propheta, certe faceres; quanto magis quia nunc dixit tibi: “Lavare et mundaberis!””. (Liber II Regum 5, 13)

  • vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes: (Liber II Paralipomenon 10, 3)

  • Sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum eius. (Liber II Paralipomenon 32, 16)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina