Encontrados 278 resultados para: legem vindictae legis Mosi

  • Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)

  • In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)

  • Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C (Prophetia Amos 2, 4)

  • Prophetae eius vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem. (Prophetia Sophoniae 3, 4)

  • “Haec dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem dicens: (Prophetia Aggaei 2, 11)

  • Et cor suum posuerunt adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 12)

  • Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2, 7)

  • Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia. (Prophetia Malachiae 3, 22)

  • Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)

  • Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 35)

  • Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)

  • Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, (Evangelium secundum Lucam 2, 22)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina