Encontrados 331 resultados para: legem Moysi

  • Ista est lex nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis his, quae invenerit manus eius. Iuxta quod devoverat, ita faciet secundum legem consecrationis suae. (Liber Numeri 6, 21)

  • Fecitque sic Aaron et posuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 8, 3)

  • Haec autem erat factura candelabri: ex auro ductili, tam medius stipes quam flores eius. Iuxta exemplum, quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. (Liber Numeri 8, 4)

  • Feceruntque Moyses et Aaron et omnis congregatio filiorum Israel super Levitis, quae praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 8, 20)

  • ingrederentur ad officia sua in tabernaculo conventus coram Aaron et filiis eius; sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est. (Liber Numeri 8, 22)

  • Qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam in deserto Sinai; iuxta omnia, quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel. (Liber Numeri 9, 5)

  • Per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur; erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi. (Liber Numeri 9, 23)

  • Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi. (Liber Numeri 10, 13)

  • Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde; quod Moysi intoleranda res visa est, (Liber Numeri 11, 10)

  • cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: “Eldad et Medad prophetant in castris”. (Liber Numeri 11, 27)

  • Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus eius a iuventute sua ait: “Domine mi Moyses, prohibe eos!”. (Liber Numeri 11, 28)

  • Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?”. (Liber Numeri 12, 8)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina