Encontrados 75 resultados para: iustum

  • Et, cum nec ipse foetorem suum ferre posset, ita ait: “Iustum est subditum esse Deo et mortalem non superbe sentire”. (Liber II Maccabaeorum 9, 12)

  • Sed omnino non cessantibus doloribus — supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium — semetipsum desperans scripsit ad Iudaeos hanc infra rescriptam epistulam modum deprecationis habentem, haec continentem: (Liber II Maccabaeorum 9, 18)

  • Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macron, quod esset iustum conservare praeferens erga Iudaeos propter in eos factam iniquitatem, conabatur, quae ad illos spectabant, pacifice peragere. (Liber II Maccabaeorum 10, 12)

  • Da sapienti, et sapientior fiet; doce iustum, et addet doctrinam. (Liber Proverbiorum 9, 9)

  • Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Dominum. (Liber Proverbiorum 17, 15)

  • Accipere personam impii non est bonum, ut declines iustum in iudicio. (Liber Proverbiorum 18, 5)

  • aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et iudica inopem et pauperem. (Liber Proverbiorum 31, 9)

  • et dixi in corde meo: “Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei et omnibus occasio”. (Liber Ecclesiastes 3, 17)

  • Opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis. (Liber Sapientiae 2, 10)

  • Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. (Liber Sapientiae 2, 12)

  • Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt. (Liber Sapientiae 3, 10)

  • propter quem, cum demergeretur terra, sanavit eam iterum sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans. (Liber Sapientiae 10, 4)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina