Encontrados 22 resultados para: iure

  • Nonne ea, quae tibi Chamos deus tuus in possessionem dat, tibi iure debentur? Quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedunt possessionem. (Liber Iudicum 11, 24)

  • Quiesce hac nocte et, facto mane, si te voluerit propinquitatis iure suscipere, bene, suscipiat; sin autem ille noluerit, vivit Dominus, ego te absque ulla dubitatione suscipiam! Dormi usque mane”. (Liber Ruth 3, 13)

  • Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum”. At ille respondit: “Ego agrum emam”. (Liber Ruth 4, 4)

  • Qui respondit: “Cedo iure propinquitatis; neque enim possessionem familiae meae delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor”. (Liber Ruth 4, 6)

  • Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli. (Liber II Regum 13, 25)

  • Ideo iure iurando statuit illi benedici gentes in semine eius, crescere illum quasi terrae cumulum (Liber Ecclesiasticus 44, 22)

  • propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, (Actus Apostolorum 2, 30)

  • in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando, (Epistula ad Hebraeos 6, 17)

  • Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt, (Epistula ad Hebraeos 7, 20)

  • hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: “Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum”, (Epistula ad Hebraeos 7, 21)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina