Encontrados 7 resultados para: iuraverat

  • "Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!". (Liber Numeri 14, 16)

  • Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus, (Liber Deuteronomii 2, 14)

  • Per quadraginta enim annos ambulabant filii Israel, donec consumerentur omnes homines bellatores, qui non audierant vocem Domini, et quibus iuraverat, ut non ostenderet eis terram, super qua iuraverat patribus eorum, ut daret illis terram lacte et melle manantem. (Liber Iosue 5, 6)

  • Deditque Dominus Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat, et possederunt illam atque habitaverunt in ea. (Liber Iosue 21, 43)

  • Deditque Dominus eis requiem secundum omnia, quae iuraverat patribus eorum, nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunctos in eorum dicionem redegit. (Liber Iosue 21, 44)

  • Et illa dixit: “Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus”. Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: “Dimitte me. Scio enim quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto, pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum reliquerim”. (Liber Thobis 10, 7)

  • Et audivit verba populi maligna super principem quoniam defecerunt animo super penuriam aquarum. Et audivit omnia verba Iudith, quae locutus est ad eos Ozias, quemadmodum iuraverat eis, ut post quinque dies traderet civitatem Assyriis. (Liber Iudith 8, 9)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina