Encontrados 24 resultados para: iuramentum

  • Et intravit rex in montem Sion et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murum in gyro. (Liber I Maccabaeorum 6, 62)

  • Sicut omnibus sors una: iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et non immolanti. Sicut bonus sic et peccator; ut qui iurat, ita et ille qui iuramentum timet. (Liber Ecclesiastes 9, 2)

  • Et relinquetis nomen vestrum in iuramentum electis meis: “Interficiat te Dominus Deus”; et servos suos vocabit nomine alio. (Liber Isaiae 65, 15)

  • ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec”. Et respondi et dixi: “Amen, Domine”. (Liber Ieremiae 11, 5)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi, sicut fecisti, qui despexisti iuramentum, ut irritum faceres pactum. (Prophetia Ezechielis 16, 59)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. (Prophetia Ezechielis 17, 16)

  • Spreverat enim iuramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam et, cum omnia haec fecerit, non effugiet. (Prophetia Ezechielis 17, 18)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam iuramentum meum, quod sprevit, et foedus meum, quod praevaricatus est, ponam in caput eius (Prophetia Ezechielis 17, 19)

  • et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis: omnia enim haec sunt quae odi”, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 8, 17)

  • Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari (Evangelium secundum Matthaeum 14, 9)

  • Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum; (Epistula ad Hebraeos 6, 16)

  • Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “Est” est, et “Non” non, uti non sub iudicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina