Encontrados 84 resultados para: iudicio

  • Omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, vero iudicio fecisti; (Prophetia Danielis 3, 31)

  • Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus. (Prophetia Osee 2, 21)

  • Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum. (Prophetia Michaeae 3, 8)

  • Audite, quae Dominus loqui tur: “Surge, contende iudicio coram montibus, et audiant colles vocem tuam”. (Prophetia Michaeae 6, 1)

  • Audite, montes, iudicium Domini, et auscultate, fundamenta terrae; quia iudicium Domini cum populo suo, et cum Israel iudicio contendit. (Prophetia Michaeae 6, 2)

  • Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 5)

  • Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio”. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 21)

  • Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; qui autem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)

  • et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; (Evangelium secundum Matthaeum 5, 40)

  • in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 2)

  • Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic! (Evangelium secundum Matthaeum 12, 41)

  • Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic! (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina