Encontrados 972 resultados para: ire

  • Consumeris et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere. (Liber Exodus 18, 18)

  • Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris. (Liber Exodus 19, 16)

  • Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt. (Liber Exodus 21, 7)

  • Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam dormieritque cum ea, pretio acquiret eam sibi uxorem. (Liber Exodus 22, 15)

  • quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat, donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quae sibi fuerant imperata. (Liber Exodus 34, 34)

  • Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus. (Liber Exodus 36, 1)

  • Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur. (Liber Exodus 36, 12)

  • Fecit autem vectem medium, qui per medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram perveniret. (Liber Exodus 36, 33)

  • Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire, quae dicta sunt, assumet agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei log (Liber Leviticus 14, 21)

  • duosque turtures sive duos pullos columbae, quos manus eius invenire poterit, unum pro peccato et alterum in holocaustum. (Liber Leviticus 14, 22)

  • Leges meas custodite. Iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris. (Liber Leviticus 19, 19)

  • Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, (Liber Leviticus 25, 26)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina