Encontrados 23 resultados para: invocatum

  • Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine, Deus exercituum. (Liber Ieremiae 15, 16)

  • quia ecce in civitate, super quam invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos immunes eritis? Non eritis immunes; gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 25, 29)

  • Et posuerunt idola sua in domo, super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam; (Liber Ieremiae 32, 34)

  • Et conversi estis vos hodie et fecistis, quod rectum est in oculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad proximum suum; et inistis pactum in conspectu meo in domo, super quam invocatum est nomen meum. (Liber Ieremiae 34, 15)

  • ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel et super genus eius. (Liber Baruch 2, 15)

  • Et posuisti domum, super quam invocatum est nomen tuum, sicut hic dies propter malitiam domus Israel et domus Iudae. (Liber Baruch 2, 26)

  • Inclina, Deus meus, aurem tuam et audi; aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum; neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis. (Prophetia Danielis 9, 18)

  • Exaudi, Domine! Placare, Domine! Attende et fac! Ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum”. (Prophetia Danielis 9, 19)

  • ut possideant reliquias Edom et omnes nationes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus, qui faciet haec. (Prophetia Amos 9, 12)

  • ut requirant reliqui hominum Dominum et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec (Actus Apostolorum 15, 17)

  • Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? (Epistula Iacobi 2, 7)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina