Encontrados 109 resultados para: invicem
Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 56)
Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 22)
Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. (Evangelium secundum Ioannem 13, 34)
In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 35)
Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; (Evangelium secundum Ioannem 15, 12)
Haec mando vobis, ut diligatis invicem. (Evangelium secundum Ioannem 15, 17)
Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: “Quid est hoc, quod dicit nobis: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me” et: “Vado ad Patrem”?”. (Evangelium secundum Ioannem 16, 17)
Dixerunt ergo ad invicem: “Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit”, ut Scriptura impleatur dicens: “Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem”. Et milites quidem haec fecerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 24)
Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: “Quidnam hoc vult esse?”; (Actus Apostolorum 2, 12)
Iubentes autem eos foras extra concilium secedere, conferebant ad invicem (Actus Apostolorum 4, 15)
Facta est autem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco, navigaret Cyprum. (Actus Apostolorum 15, 39)
Quod si Demetrius et, qui cum eo sunt, artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem. (Actus Apostolorum 19, 38)