Encontrados 30 resultados para: intus

  • Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptae erant in eo lamentationes et gemitus et vae. (Prophetia Ezechielis 2, 9)

  • Et fecerunt, sicut praeceperat; clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium, ut afferrent, quae iusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos. (Prophetia Danielis 13, 18)

  • Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 25)

  • Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 26)

  • Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 27)

  • Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 28)

  • ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia, (Evangelium secundum Marcum 7, 21)

  • omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem”. (Evangelium secundum Marcum 7, 23)

  • et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”. (Evangelium secundum Lucam 11, 7)

  • Et ait Dominus ad illum: “Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. (Evangelium secundum Lucam 11, 39)

  • Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? (Evangelium secundum Lucam 11, 40)

  • Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “Pax vobis!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 26)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina