Encontrados 34 resultados para: intrinsecus

  • Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam, et grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat; sic et columna altera. (Liber I Regum 7, 15)

  • Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem, et mare super eos desuper erat; quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. (Liber I Regum 7, 25)

  • et ingredere et claude ostium, cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec et, cum plena fuerint, tolles”. (Liber II Regum 4, 4)

  • Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua. Et transibat super murum, viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. (Liber II Regum 6, 30)

  • Clamaverunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus. (Liber II Regum 7, 11)

  • Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum, iuxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti; porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. (Liber II Paralipomenon 3, 4)

  • Et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem, porro tres alii meridiem et tres, qui reliqui erant, orientem habentes mare superpositum; posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. (Liber II Paralipomenon 4, 4)

  • Panis eius in visceribus illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. (Liber Iob 20, 14)

  • Gloriosa nimis filia regis intrinsecus, texturis aureis circumamicta. (Liber Psalmorum 45, 14)

  • De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam; porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat. (Liber Ieremiae 52, 21)

  • Gladius foris, pestis et fames intrinsecus. Qui in agro est, gladio morietur; et, qui in civitate, fame et pestilentia devorabuntur. (Prophetia Ezechielis 7, 15)

  • et cubiculum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter cubicula quinque cubitos et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno. (Prophetia Ezechielis 40, 7)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina