Encontrados 23 resultados para: insipiens

  • Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. (Liber Ecclesiasticus 10, 3)

  • Est astutia et ipsa exsecratio, et est insipiens, qui minuitur sapientia. (Liber Ecclesiasticus 19, 20)

  • Quam stulti principes Taneos! Sapientes consiliarii pharaonis dederunt consilium insipiens; quomodo dicetis pharaoni: “Filius sapientium ego, filius regum antiquorum”? (Liber Isaiae 19, 11)

  • Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior; (Liber Isaiae 32, 5)

  • Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, et non liberabit animam suam neque dicet: “Nonne mendacium est in dextera mea?”. (Liber Isaiae 44, 20)

  • Perdix fovit, quae non peperit, ita faciens divitias sed non in iudicio. In dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens”. (Liber Ieremiae 17, 11)

  • Et factus est Ephraim quasi columba insipiens non habens sensum: Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt. (Prophetia Osee 7, 11)

  • quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. (Epistula ad Romanos 1, 21)

  • Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; (Epistula I ad Corinthios 15, 36)

  • Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam; parco autem, ne quis in me existimet supra id, quod videt me aut audit ex me, (Epistula II ad Corinthios 12, 6)

  • Factus sum insipiens. Vos me coegistis; ego enim debui a vobis commendari. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum; (Epistula II ad Corinthios 12, 11)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina