Encontrados 85 resultados para: inquit

  • processit spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam eum”. Cui Dominus: “In quo, inquit, decipies?”. (Liber II Paralipomenon 18, 20)

  • Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: “Num consiliarium regis fecimus te? Quiesce! Cur interficiam te?”. Discedensque propheta: “Sed scio, inquit, quod decrevit Deus occidere te, quia fecisti hoc et non acquievisti consilio meo”. (Liber II Paralipomenon 25, 16)

  • Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan ad perdendum eos, dedit ei, ut reginae ostenderet et moneret eam, ut intraret ad regem et deprecaretur eum et rogaret pro populo suo. 8a “Memor, inquit, dierum humilitatis tuae, quando nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem. Et tu, invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte”. (Liber Esther 4, 8)

  • Statimque rex: “Vocate, inquit, cito Aman, ut fiat verbum Esther”. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat. (Liber Esther 5, 5)

  • Statimque rex: “Quis est, inquit, in atrio?”. Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum. (Liber Esther 6, 4)

  • Vivo ego, inquit rex, Dominus exercituum nomen eius, quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus ad mare veniet. (Liber Ieremiae 46, 18)

  • At illa, praemonita a matre sua: “Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 8)

  • Petrus vero ad illos: “Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus; (Actus Apostolorum 2, 38)

  • “Audiam te, inquit, cum et accusatores tui venerint”; iussitque in praetorio Herodis custodiri eum. (Actus Apostolorum 23, 35)

  • Agrippa autem ad Festum: “Volebam et ipse hominem audire!”. “Cras, inquit, audies eum”. (Actus Apostolorum 25, 22)

  • At Paulus: “Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor. (Actus Apostolorum 26, 25)

  • An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? “Erunt enim, inquit, duo in carne una”. (Epistula I ad Corinthios 6, 16)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina